Hľadaný výraz: Sdc 1,10-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 Pergensque Iuda contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et Tholmai. 11 Atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariathsepher (id est civitas Litterarum). 12 Dixitque Chaleb: “ Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem ”. 13 Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb minor, dedit ei Axam filiam suam coniugem. 14 Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: “ Quid habes? ”. 15 At illa respondit: “ Da mihi benedictionem; quia terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis ”. Dedit ergo ei Chaleb irriguum superius et irriguum inferius.

1

mail   print   facebook   twitter